This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Inspicere autem debebimus primum nosmet
ipsos, deinde ea quae adgrediemur negotia, deinde
eos, quorum causa aut cum quibus.
[2]
Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia
fere plus nobis videmur posse quam possumus. Alius
eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo
plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum
corpus laborioso pressit officio. Quorundam parum
idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam
frontem desiderant ; quorundam contumacia non
facit ad aulam ; quidam non habent iram in potestate
et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio
effert ; quidam urbanitatem nesciunt continere nec
periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior
negotio quies est; ferox impatiensque natura
irritamenta nociturae libertatis evitet.
[3]
Aestimanda sunt deinde ipsa, quae adgredimur,
et vires nostrae cum rebus, quas temptaturi sumus,
comparandae ; debet enim semper plus esse virium
in actore quam in opere ; necesse est opprimant
onera, quae ferente maiora sunt.
[4]
Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia quam fecunda
[p. 236]
multumque negotiorum ferunt. Et haec refugienda
sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur,
nec accedendum eo, unde liber regressus non sit ;
iis admovenda manus est, quorum finem aut facere
aut certe sperare possis, relinquenda, quae latius actu
procedunt nec ubi proposueris desinunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.